[11] EPISTOLA XI.

Generoso & vere nobili Viro,

D. IOANNI a LASKO,

Ecclesiarum Phrysiae orientalis inspectori vigilantissimo, apud Emdenses agenti, domino & patrono meo imprimis observando.

Emdam.

Gaudeo, Vir Praestantiss. ternas meas literas, tibi, quod scribis, redditas, magis vero gaudeo, quod iisdem respondere vel tandem, non sis dedignatus. Imo, cum videam te multo cum foenore, meum in te qualecunque officium rependisse, non possum, quin, simul justam tuam excusationem accipiam, simul, pro tanta tua erga me benevolentia, gratias agam. Quod vero adductis rationibus, nescis, deploresne magis, an gaudeas acceptam conditionem, vehementer doleo. Etenim sic constitutum iri sperabam, istius Ecclesiae vestrae faciem, per fidele tuum ministerium & sedulum ipsius populi obsequium, ut exteris quoque Ecclesiis in quibus ecclesiastica disciplina a bonis omnibus desideratur, ea exemplo esse posset. Cur enim dignum & optabile non judicarem, ut, quae tam in recipiendo verbo, & eradenda missarum idololatria, quam explodenda monasticorum hominum hypocrisi cum superstitione conjuncta, prima esset Ecclesiarum, eadem etiam testatae resipiscentiae, & plantatae in DOMINO Disciplinae luculentissimum imprimis specimen ederet. Sed cum videam, ex Ecclesiae tuae descriptione, me spe mea pene prorsus falli, jure optimo istos, qui jugum DOMINI tam contumaciter detrectant, & aversantur, iis similes facio, qui neque ad tibiarum cantum saltent, neque ad lugentium naeniam plorent. Quid reliquum est igitur, nisi ut excusso pedibus pulvere testeris palam, judicium DOMINI illis imminere, qui pedes Evangelizantium pacem, praedicantium bona, vel aversantur, vel pro ludibrio habere non verentur. Quid autem foris quero quod deplorem, cum domi habeamus affatim, in quo superos omnes inclamemus? Nam si nostrorum hominum ingenia propius intuear, si pastorum nostrorum mores & vitam, ut de doctrina taceam, expendam, verear, ne operam ludas, si ecclesiasticam disciplinam nobis inferre studio habeas. Obstiterint enim vel animorum ferocia, vel philautia, vel consuetudinis tyrannis, ut ne luxum & pervicaciam addam. Adeo hic insolens sit & nefarium Auriculas teneras mordaci radere vero . Adeo durum est, consueta relinquere, & Dei gloriae suam cupiditatem, suique amorem posthabere. Quod eo dico, non ut te ab hac provincia nemini bono poenitenda, deterream, sed ut ostendam, mundum ubique sui similem esse, & non minus hic, quam isthic, jugum DOMINI detrectaturum, si quis nos ad iustam disciplinam ab effreni quidlibet agendi licentia revocare studeat. Quo minus consilium videtur, ut hoc tuum ministerium temere ponas, quin potius si urgebis virtutem tuam, ut vocationem hanc certam facias, non dubito, quin DOMINUS messis respiciat aliquando, te operarium suum fideliter in domo sua versantem, & evangelizanti verbum donet virtute multa, ut nihil minus, quam in vanum curras. Quod vero de Evangelicorum quorundam tyrannide quereris, justus quidem dolor est, & rem ita habere ipsi quoque experti sumus. Siquidem non ob aliud quidam nostratium hominum hinc ejecti fuere, quam quod ab istis fidei nostrae dominatoribus, alicubi dissentiant. Quanquam hoc unum Ecclesiae huic plausibile nuper accidit, quod sublata modo sit, elevationis idololatria, idque ex Principis longe optimi, & publico primorum Patriae decreto. Caeterum hoc dolendum existit, quod nulla hic Ecclesiasticae disciplinae ratio habeatur, nihilque ex receptis, & longo usu confirmatis ceremoniis mutatum aut restitutum sit, quum expediret sacram synaxin quam simplicissime peragi ad CHRISTI institutum. Quin Paulo religio fuit, quicquam hic tradere Corinthijs, quod a DOMINO non accepisset. Jam vero animum tuum exosculor, quem ad ferendam facultatum direptionem, si qua tibi in patria incidat, confirmasti. Macte virtute, Vir optime, & stationem tuam gnaviter tueare. Si enim fideliter certaveris, reposita tibi manet corona ilia immarcescibilis, quam pastores gregis dominici reportaturos edixit Apostolus. De libello nostro quidquid T.P. visum fuerit statuere, non improbavero utpote quem tuum fecerim, & commodum istuc nescio quo fortunae casu, appulisse mihi videtur SARTORIUS meus, ut, si quid de hujus historiae fide vel vacilles, vel de ejus martyrio (PISTORIUM loquor ) certius aliquid & compertius scire cupias, testem habeas locupletissimum, qui bona etiam pars ejus tum persequutionum mecum fuit, concaptivus nimirum nobis frater, qui utinam rerum suarum statum mihi veteri suo & constanti amico perscriberet, ut ipsius vel dolore doleam vel bono gaudeam. Quod porro D. JOANNEM PRYSAEUM attinet, ex syngrapha nobilis illius, qui in aëre PRYSAEI sese esse conscripsit, facile liquit, quantum illi pecuniae debeatur. Gratam vero rem Viro bono feceris, si quicquam, hoc est debiti ex syngraphae indicio, cujus ad te exemplum mitto bona fide exscriptum, ad te receperis, atque hic postea creditori suo rescribi jusseris. Commendo tuae humanitati cochlearium quendam IACOBUM HAGEUM, loripedem, concivem meum, qui tua potissimum opera in civitatem ab exilio revocatum se scribit, non deprehendi hominem, quamdiu nobis convixit, seditionis quippiam unquam vel spirasse, nisi quod ab Anabaptismi religione non ita potuerit revocari, hypocrisi quorundam potius quam vera pietate fascinatus. Salutabis mihi PETRUM TRAJECTINUM, & DOCtorem nostrum VESTERBURGUM, cui dices, principem nostrum clementissimum aequiorem in nostrates animum pridem induisse. Sed quod pene oblitus eram, instruitur hic magnis sumptibus Academia. SABINUS designatus est ejus Rector; accersuntur multi Professores, sed desiderantur Auditores. Summus Pontifex, quemadmodum SABINO per literas pollicitus est BEMBUS, confirmaturus est Principis institutum. Theologus quidam Lithuanus auspicatus est Psalterii interpretationem, & disputaturus est, quae T. H. hic mitto axiomata. Vale ex aedibus nostris Regiomonte. XIV. Julii. Anno MDXLIV. Nuncius ille tuus coactus hic fuit ex meo simul & D. CHRISTANNI nostri consilio, totam septimanam exspectare. Hoc volui nescius ne esses, ne quid suspiceris fortasse, hominem bonum negligentius sua curasse.

Praestantiae tuae studiosissimus

GULIELMUS GNAPHEUS.